| De Meridianae Continentis ad
Javam Majorem accessu
Ludovicus Vartomannus lib : 3 Indiae cap : 27 refert a latere meridiano Javae majoris versus austrum gentes esse quasdam quae syderibus nostro septentrioni obversis navigant, idque eousque donec diem 4 horarum inveniant, hoc est in 63 gradum latitudinis atque haec ex ore naucleri sui Indi refert. Marcus Paulus Venetus autem coram hujus continentis provincias aliquot et insulas vidit, ac distantias annotavit usque ad Javam minorem, quam neque Burneo insulam, neque aliquam majori Javae orientalem esse (ut varie plerique opinantur) ex eo certissimo constat, quod illam ait usque adeo in austrum declinare, ut neque polus arcticus neque stella ejus, hoc est ursa minor, videri possint et cap : 16 dicit in uno ejus regno quod Samara dicitur neutram ursam videri, quare considerato ambitu insulae, quem ait 2000 miliarum esse, certum est borealem ejus terminum 20 ut minmum gradum latitudinis australis superare. Colligimus ergo continemtem australem longe versus septentrionem excurrere et fretum quoddam cum Java majore efficere, cui Johannes Mandevillanus, autor licet alioqui fabulosus, in situ tamen locorum non contemnendus, consentit cap : 108 mare Rubrum juxta Taprobanam et adjacentes regiones atque insulas ab Oceano orientali secludi inquiens. [25°S | 130°O] |
Über den Zugang des südlichen
Kontinents zu Java Major
Ludovico di Varthema berichtet im 3.
Buch über Indien, Kapitel 27,
auf der Südseite von Java Major lebten nach Süden hin
Völker, welche den Sternen unseres Nordens abgewandt segeln, und zwar
so lange, bis sie einen Tag von nur vier Stunden Länge finden. Dies
bedeutet, daß sie bis zum 63. Breitengrad segelten. Ludovicus
beruft sich dabei auf die Aussage seines indischen Schiffseigners.
|