| De longitudinum geographicarum
initio et polo
Testatur Franciscus Diepanus peritissimus navarchus volubiles libellas magnetis virtute infectas recta mundi polum respicere in insulis C.Viridis, Salis, Bonavista, et Maio, cui proxime astipulantur qui in Tercera aut S. Maria (insulae sunt inter Acores) id fieri dicunt, pauci in earundem occidentalissima Corvi nomine id contingere opinantur. Quia vero locorum longitudines a communi magnetis et mundi meridiano justis de causis initium sumere opportet plurimum testimonium secutus primum meridianum per dictas C.Viridis insulas protraxi, et quum alibi plus minusque a polo deviante magnete polum aliquem peculiarem esse oporteat quo magnetes ex omni mundi parte respiciant cum hoc quo assignavi loco existere adhibita declinatione magnetis Ratisbonae observata didici. Supputavi autem ejus poli situm etiam respectu insulae Corvi, ut juxta extremos primi meridiani positus extremi etiam termini, intra quos polum hunc inveniri necesse est, conspicui fierent, donec certius aliquid naucleorum observatio attulerit. |
Über den Beginn der [Zählung
der] geographischen Längen und den magnetischen Pol
Franziskus von Dieppe, ein sehr erfahrener Kapitän, bezeugt,
daß die beweglichen (magnetischen) Nadeln, von der magnetischen Kraft
beinflußt, bei den Kapverdischen Inseln, bei Bonavista
und der Insel Maio direkt auf den Erdpol zeigen.Damit stimmen diejenigen
eng überein, die sagen, daß dies [auch] auf Terceira
oder S.Maria (das sind Inseln der Azoren) geschehe.
|